Fundar 149 Resultados para: Aqua

  • Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis. (Liber Numeri 19, 9)

  • aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus. (Liber Numeri 19, 12)

  • Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. (Liber Numeri 19, 13)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est. (Liber Numeri 19, 20)

  • Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)

  • Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)

  • Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)

  • Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum; (Liber Numeri 33, 14)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 12)

  • Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint”. (Liber Ruth 2, 9)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina