Fundar 484 Resultados para: Asa

  • Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. (Liber Isaiae 33, 9)

  • Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis. (Liber Isaiae 36, 3)

  • Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. (Liber Isaiae 36, 22)

  • Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)

  • Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini. (Liber Isaiae 52, 11)

  • Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)

  • Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. (Liber Ieremiae 21, 4)

  • Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui. (Liber Ieremiae 22, 20)

  • Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)

  • Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis. (Liber Ieremiae 27, 16)

  • Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem”. (Liber Ieremiae 27, 18)

  • quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina