Fundar 12 Resultados para: Bethsabee

  • Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. (Liber II Samuelis 11, 3)

  • Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)

  • Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. (Liber I Regum 1, 15)

  • Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “Quid tibi, inquit, vis?”. (Liber I Regum 1, 16)

  • Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, (Liber I Regum 1, 28)

  • Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)

  • Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis, quae dixit ei: “Pacificusne ingressus tuus?”. Qui respondit: “Pacificus”. (Liber I Regum 2, 13)

  • Et ait Bethsabee: “Bene, ego loquar pro te regi”. (Liber I Regum 2, 18)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)

  • Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. (Liber Psalmorum 51, 2)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina