Fundar 167 Resultados para: Bona
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
Dicebat autem et ad disci pulos: “Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Intendens autem concilium Paulus ait: “Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem”. (Actus Apostolorum 23, 1)
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est. (Epistula ad Romanos 3, 8)
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7, 16)
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “Quam speciosi pedes evangelizantium bona”. (Epistula ad Romanos 10, 15)
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; (Epistula ad Romanos 12, 17)