Fundar 174 Resultados para: Cedar Salomon Hiram

  • Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)

  • Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)

  • Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • “Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar! (Liber Psalmorum 120, 5)

  • et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • Similiter et Salomon octo dies celebravit. (Liber II Maccabaeorum 2, 12)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina