Fundar 41 Resultados para: Chaleb
Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. (Liber Iudicum 3, 9)
Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)
Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni”. (Liber I Samuelis 30, 14)
Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb. (Liber I Paralipomenon 2, 9)
Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. (Liber I Paralipomenon 2, 19)
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue. (Liber I Paralipomenon 2, 24)
Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron. (Liber I Paralipomenon 2, 42)
Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez. (Liber I Paralipomenon 2, 46)
Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana. (Liber I Paralipomenon 2, 48)
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa. (Liber I Paralipomenon 2, 49)
Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim, (Liber I Paralipomenon 2, 50)