Fundar 337 Resultados para: Corde

  • qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; (Liber Isaiae 14, 13)

  • Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. (Liber Isaiae 24, 7)

  • et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. (Liber Isaiae 44, 18)

  • Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)

  • Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia. (Liber Isaiae 46, 12)

  • Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo”. (Liber Isaiae 47, 8)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Et dices in corde tuo: “Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant?”. (Liber Isaiae 49, 21)

  • Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. (Liber Isaiae 51, 7)

  • Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus. (Liber Isaiae 57, 1)

  • Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? (Liber Isaiae 57, 11)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina