Fundar 337 Resultados para: Corde

  • haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel. (Prophetia Ezechielis 44, 9)

  • Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur. (Prophetia Danielis 1, 8)

  • Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam; (Prophetia Danielis 3, 41)

  • Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 87)

  • Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)

  • et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me. (Prophetia Osee 7, 14)

  • “Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; (Prophetia Ioel 2, 12)

  • et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 16)

  • Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)

  • Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina