Fundar 337 Resultados para: Corde

  • Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 29, 34)

  • Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)

  • Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius. (Liber II Paralipomenon 32, 31)

  • Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. (Liber II Paralipomenon 34, 31)

  • Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, (Liber Esdrae 7, 27)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)

  • Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”. (Liber Nehemiae 6, 8)

  • Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)

  • Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”. (Liber Thobis 2, 2)

  • Et dixit in corde suo: “Ecce ego postulavi mortem. Quid non voco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac pecunia, quam commendavi, antequam moriar?”. (Liber Thobis 4, 2)

  • Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis. (Liber Thobis 4, 13)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina