Fundar 9 Resultados para: Dagon

  • Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: “Tradidit deus noster in manus nostras inimicum nostrum Samson”. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. (Liber I Samuelis 5, 2)

  • Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. (Liber I Samuelis 5, 3)

  • Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen: (Liber I Samuelis 5, 4)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem. (Liber I Samuelis 5, 5)

  • Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum”. (Liber I Samuelis 5, 7)

  • Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon. (Liber I Paralipomenon 10, 10)

  • Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina