Fundar 81 Resultados para: Daniel in the grave of lions
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; (Prophetia Danielis 14, 16)
et ait rex: “Salvane sunt signa, Daniel?”. Qui respondit: “Salva, rex”. (Prophetia Danielis 14, 17)
Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “Ecce quae colebatis”. (Prophetia Danielis 14, 27)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. (Prophetia Danielis 14, 39)
Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens. (Prophetia Danielis 14, 40)