Fundar 436 Resultados para: Dixitque

  • Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”. (Liber Genesis 40, 8)

  • Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “Ecce, constitui te super universam terram Aegypti”. (Liber Genesis 41, 41)

  • Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)

  • Dixitque ad patrem: “Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!”. (Liber Genesis 48, 18)

  • Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. (Liber Genesis 50, 6)

  • Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)

  • Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”. (Liber Exodus 3, 11)

  • Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)

  • Dixitque Dominus: “Proice eam in terram!”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)

  • Dixitque Dominus: “Extende manum tuam et apprehende caudam eius!”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)

  • Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina