Fundar 655 Resultados para: Domum

  • Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)

  • “Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)

  • Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. (Evangelium secundum Lucam 8, 51)

  • Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. (Evangelium secundum Lucam 9, 4)

  • In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. (Evangelium secundum Lucam 10, 5)

  • In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)

  • Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)

  • Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)

  • Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)

  • Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. (Evangelium secundum Lucam 14, 1)

  • et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina