Fundar 15 Resultados para: Draco

  • “Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. (Liber Isaiae 14, 29)

  • “Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me”. (Liber Ieremiae 51, 34)

  • Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: “Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!”. (Prophetia Ezechielis 29, 3)

  • “Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. (Prophetia Danielis 14, 23)

  • Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “Ecce quae colebatis”. (Prophetia Danielis 14, 27)

  • Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem diademata; (Apocalypsis Ioannis 12, 3)

  • et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)

  • Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut proeliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius, (Apocalypsis Ioannis 12, 7)

  • Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)

  • Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina