Fundar 1062 Resultados para: Ecce
Dicunt discipuli eius: “Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 29)
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 21)
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, (Actus Apostolorum 1, 10)
Stupebant autem et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum”. (Actus Apostolorum 5, 25)