Fundar 67 Resultados para: Egypt Pharao Nilo poenas
Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: “Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!”. (Prophetia Ezechielis 29, 3)
Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)
Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 31)
Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent. (Prophetia Osee 5, 15)
Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. (Prophetia Osee 10, 2)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. (Prophetia Osee 14, 1)
qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 9)