Fundar 37 Resultados para: Eliseus

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)

  • Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: “Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 4)

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)

  • Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “Venit vir Dei huc”. (Liber II Regum 8, 7)

  • Dixitque ei Eliseus: “Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur”. (Liber II Regum 8, 10)

  • Dixitque Hazael: “Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?”. Et ait Eliseus: “Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore”. (Liber II Regum 8, 13)

  • Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. (Liber II Regum 13, 14)

  • Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, (Liber II Regum 13, 15)

  • dixit ad regem Israel: “Pone manum tuam super arcum”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)

  • et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”. (Liber II Regum 13, 17)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina