Fundar 1617 Resultados para: Eorum

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20, 8)

  • Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius, (Liber Genesis 24, 59)

  • Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)

  • et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die?”. (Liber Genesis 27, 45)

  • Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius, (Liber Genesis 34, 18)

  • “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)

  • et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum”. (Liber Genesis 34, 23)

  • Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. (Liber Genesis 34, 28)

  • Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)

  • Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina