Fundar 7 Resultados para: Expandi
Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. (Liber Esdrae 9, 5)
Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - (Liber Psalmorum 88, 10)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)
Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)
Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)