Fundar 3938 Resultados para: Fac
Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. (Epistula I Petri 3, 17)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, (Epistula I Petri 3, 21)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto. (Epistula I Petri 4, 19)
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. (Epistula I Petri 5, 3)
Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, (Epistula II Petri 1, 19)
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)
Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; (Epistula I Ioannis 1, 6)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)