Fundar 246 Resultados para: Facie
montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. (Liber Iudicum 5, 5)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)
cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)
Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa”. (Liber I Samuelis 8, 18)
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”. (Liber I Samuelis 16, 12)
Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. (Liber I Samuelis 17, 24)
Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo. (Liber I Samuelis 18, 11)
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. (Liber I Samuelis 19, 10)
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. (Liber I Samuelis 21, 7)