Fundar 412 Resultados para: Factum
Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “Angelus ei locutus est”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)