Fundar 51 Resultados para: Finis
Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio”. (Prophetia Danielis 8, 17)
dixitque: “Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis. (Prophetia Danielis 8, 19)
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)
Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)
Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia”. (Prophetia Danielis 12, 4)
Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: “Usquequo finis horum mirabilium?”. (Prophetia Danielis 12, 6)
Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)
Et dixit: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Canistrum pomorum”. Et dixit Dominus ad me: “Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 8, 2)
“Diripite argentum, diripite aurum!”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. (Prophetia Nahum 2, 10)
et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora. (Prophetia Nahum 3, 3)
Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius. (Prophetia Nahum 3, 9)
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)