Fundar 120 Resultados para: Galaad

  • et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)

  • Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. (Liber Iosue 17, 1)

  • Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)

  • Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. (Liber Iosue 17, 5)

  • Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)

  • et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. (Liber Iosue 20, 8)

  • Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim (Liber Iosue 21, 38)

  • Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotem (Liber Iosue 22, 13)

  • Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos: (Liber Iosue 22, 15)

  • Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. (Liber Iosue 22, 32)

  • Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur. (Liber Iudicum 5, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina