Fundar 19 Resultados para: Hazael
Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem. (Liber II Regum 12, 18)
Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. (Liber II Regum 13, 3)
Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz. (Liber II Regum 13, 22)
Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. (Liber II Regum 13, 24)
Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)
mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; (Prophetia Amos 1, 4)