Fundar 159 Resultados para: Iesum

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum”. (Actus Apostolorum 17, 7)

  • Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “Quid vult seminiverbius hic dicere?”; alii vero: “Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. (Actus Apostolorum 17, 18)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)

  • Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”. (Actus Apostolorum 19, 4)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”. (Actus Apostolorum 19, 15)

  • testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. (Epistula ad Romanos 2, 16)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina