Fundar 495 Resultados para: Ignis caeli

  • Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta. (Liber Iudicum 15, 14)

  • latentibus apud se insidiis in cubiculo. Clamavitque ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum, cum odorem ignis acceperit; et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. (Liber Iudicum 16, 9)

  • dixitque ad David: “Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae”. (Liber I Samuelis 17, 44)

  • Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, (Liber I Samuelis 17, 46)

  • Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)

  • Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)

  • Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis. (Liber II Samuelis 22, 13)

  • Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi! (Liber I Regum 8, 27)

  • Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est. (Liber I Regum 14, 11)

  • Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”. (Liber I Regum 16, 4)

  • Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina