Fundar 57 Resultados para: Interfecit

  • Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)

  • Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)

  • Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”. (Liber II Regum 9, 30)

  • Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 10)

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)

  • Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 25)

  • Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)

  • Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit. (Liber II Regum 16, 9)

  • percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber II Regum 25, 21)

  • nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina