Fundar 2556 Resultados para: Iudices Israël: Vita Gedeon

  • Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)

  • Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)

  • Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)

  • Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)

  • Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. (Epistula ad Galatas 6, 16)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)

  • Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina