Fundar 45 Resultados para: Iugum
Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 3)
Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. (Liber Isaiae 10, 27)
Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)
Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? (Liber Isaiae 58, 6)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; (Liber Isaiae 58, 9)
A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. (Liber Ieremiae 2, 20)
Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)
“Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 2)
Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis”. (Liber Ieremiae 28, 4)
Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud; (Liber Ieremiae 28, 10)
et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam. (Liber Ieremiae 28, 11)