Fundar 32 Resultados para: Luna

  • A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)

  • Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi (Liber Ecclesiasticus 50, 6)

  • Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. (Liber Isaiae 13, 10)

  • Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur. (Liber Isaiae 24, 23)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)

  • Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt; (Liber Baruch 6, 59)

  • Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna. (Liber Baruch 6, 66)

  • et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; (Prophetia Ezechielis 32, 7)

  • Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 62)

  • A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 3, 4)

  • Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 4, 15)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina