Fundar 650 Resultados para: Manu

  • Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)

  • illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “Dormi mecum”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)

  • Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, (Liber Genesis 39, 22)

  • nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni”. (Liber Genesis 40, 11)

  • Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. (Liber Genesis 43, 9)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)

  • Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)

  • Dixit ergo ad eum: “Quid est quod tenes in manu tua?”. Respondit: “Virga”. (Liber Exodus 4, 2)

  • Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa”. (Liber Exodus 4, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina