Fundar 37 Resultados para: Mensam
Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, (Liber I Regum 13, 20)
Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi”. (Liber II Regum 4, 10)
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)
et contra Deum locuti sunt, dixerunt: “Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?”. (Liber Psalmorum 78, 19)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 22)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. (Liber Proverbiorum 9, 2)
“Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me!”. (Liber Ecclesiasticus 29, 33)