Fundar 69 Resultados para: Mortuis

  • et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)

  • Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 9)

  • Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)

  • Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)

  • Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)

  • Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)

  • Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. (Evangelium secundum Marcum 9, 10)

  • Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)

  • De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)

  • Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”; (Evangelium secundum Lucam 9, 7)

  • At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)

  • Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina