Fundar 18 Resultados para: Naboth

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”. (Liber I Regum 21, 19)

  • Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. (Liber II Regum 9, 21)

  • Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: (Liber II Regum 9, 25)

  • “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini”. (Liber II Regum 9, 26)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina