Fundar 34 Resultados para: Nequam
Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
qui dicet regi: “Nequam!”, qui vocabit duces: “Impios!”, (Liber Iob 34, 18)
firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: “Quis videbit eos?”. (Liber Psalmorum 64, 6)
Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. (Liber Proverbiorum 24, 15)
sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)
Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)
Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. (Liber Ecclesiasticus 14, 8)
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)