Fundar 75 Resultados para: Noe

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)

  • vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. (Liber Genesis 5, 29)

  • Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 30)

  • Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. (Liber Genesis 5, 32)

  • Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)

  • Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)

  • dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6, 22)

  • Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)

  • Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina