Fundar 173 Resultados para: Noli
Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)
noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)
Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: (Epistula ad Romanos 11, 20)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem. (Epistula I ad Corinthios 7, 27)
Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)