Fundar 516 Resultados para: Orationis Pater noster

  • Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)

  • et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis”. (Liber I Samuelis 8, 20)

  • Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)

  • cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”. (Liber I Samuelis 10, 2)

  • Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)

  • Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. (Liber I Samuelis 14, 27)

  • Respondensque unus de populo ait: “Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui comederit panem hodie!”. Defecit autem populus”. (Liber I Samuelis 14, 28)

  • Dixitque Ionathan: “Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; (Liber I Samuelis 14, 29)

  • Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. (Liber I Samuelis 14, 51)

  • Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina