Fundar 84 Resultados para: Panes

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)

  • ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino; (Liber Leviticus 23, 17)

  • Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas, (Liber Leviticus 24, 5)

  • Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt. (Liber Numeri 4, 7)

  • et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. (Liber Iosue 5, 11)

  • calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. (Liber Iosue 9, 5)

  • En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)

  • Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)

  • Cui dixit angelus Dei: “Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde”. Cumque fecisset ita, (Liber Iudicum 6, 20)

  • extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. (Liber Iudicum 6, 21)

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Responderunt principes Succoth: “Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes?”. (Liber Iudicum 8, 6)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina