Fundar 122 Resultados para: Plaga

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)

  • Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)

  • Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. (Liber Ecclesiasticus 23, 12)

  • Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)

  • Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa; (Liber Ecclesiasticus 28, 21)

  • A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina