Fundar 11 Resultados para: Planctus
Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, (Liber Genesis 50, 4)
Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “Planctus magnus est iste Aegyptiis”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). (Liber Genesis 50, 11)
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. (Liber Esther 4, 3)
Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; (Liber I Maccabaeorum 1, 25)
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni”. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)
Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 16)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. (Prophetia Amos 5, 16)
Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. (Prophetia Michaeae 1, 11)
In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo; (Prophetia Zachariae 12, 11)