Fundar 45 Resultados para: Plena
Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. (Liber Psalmorum 119, 64)
Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, (Liber Psalmorum 144, 13)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem. (Liber II Maccabaeorum 13, 5)
Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio. (Liber Proverbiorum 17, 1)
Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi (Liber Ecclesiasticus 50, 6)
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. (Liber Isaiae 1, 21)
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. (Liber Isaiae 6, 3)
Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)
clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello; (Liber Isaiae 22, 2)