Fundar 381 Resultados para: Principes

  • Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 9, 34)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille. (Liber I Paralipomenon 12, 15)

  • Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: (Liber I Paralipomenon 12, 21)

  • hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 22)

  • Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. (Liber I Paralipomenon 12, 33)

  • Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia. (Liber I Paralipomenon 12, 35)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina