Fundar 381 Resultados para: Principes

  • et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius”. (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)

  • Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan. (Liber I Paralipomenon 23, 9)

  • Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 24)

  • Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. (Liber I Paralipomenon 24, 4)

  • Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)

  • De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. (Liber I Paralipomenon 26, 21)

  • Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 1)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina