Fundar 19 Resultados para: Puteum
Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum. (Liber Ecclesiasticus 48, 19)
Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer de fumo putei. (Apocalypsis Ioannis 9, 2)