Fundar 115 Resultados para: Scientia libertas idoli cibo comedere conscientia

  • scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 22)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)

  • Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)

  • Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)

  • Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina