Fundar 42 Resultados para: Sedebat
Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. (Evangelium secundum Lucam 22, 55)
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 3)
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”; (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 8)
et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo. (Apocalypsis Ioannis 4, 3)
Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)
Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)