Fundar 18 Resultados para: Sedes

  • Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)

  • dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22, 8)

  • Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. (Liber Iudicum 9, 55)

  • et oravit in conspectu eius dicens: “Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber II Regum 19, 15)

  • Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. (Liber Psalmorum 11, 4)

  • Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. (Liber Psalmorum 45, 7)

  • Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge (Liber Psalmorum 80, 2)

  • Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es. (Liber Psalmorum 93, 2)

  • Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra praeceptum? (Liber Psalmorum 94, 20)

  • Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David. (Liber Psalmorum 122, 5)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)

  • Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. (Liber Ecclesiasticus 10, 17)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina