Fundar 153 Resultados para: Semper

  • Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)

  • praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. (Liber Numeri 28, 23)

  • semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos coepi. (Liber Deuteronomii 9, 24)

  • quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)

  • Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)

  • Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus (Liber Deuteronomii 28, 33)

  • Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero? (Liber Deuteronomii 31, 27)

  • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)

  • Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper”. (Liber II Samuelis 9, 7)

  • Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! (Liber I Regum 10, 8)

  • Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina